monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11 > 37
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXXVI. Quomodo affirmaverint fidem Ariminensis concilii, et Aetium deposuerint simul et alios. <<<     >>> XXXVIII. Enumeratio diversarum expositionum haereticarum, post explanationem fidei Nicaeni concilii.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXXVII. Pro qua causa sit Cyrillus Hierosolymorum depositus.

1 Inter quos Cyrillum quoque Hierosolymorum deposuerunt, tanquam Eustathio Elpidioque communicantem. Hi enim contraria sapuerant eis qui in Mitylene fuerant congregati. Inter quos etiam ipse convenerat, et tanquam post depositionem in Palaestina factam, communione participatus fuerat cum Basilio et Georgio Laodiciae civitatis episcopis. Cum enim Cyrillus Hierosolymorum suscepisset episcopatum, de iure metropolitae contendebat cum Acacio Caesareae Palaestinae, tanquam sedis apostolicae pontifex. Hinc ergo in Antiochia constituti, derogabant alterutris, tanquam non saperent recte de Deo.
2 Nam et prius uterque sibimet in suspicione esse videbatur. Alter quidem Arii dogma laudabat; Cyrillus autem praedicantes consubstantialem Patri Filium sequebatur. Inveniens ergo tempus Acacius cum consentientibus sibimet episcopis, Cyrillum pro huiusmodi causa deposuit. Cum fames Hierosolymorum provinciam occupasset, tanquam in episcopum necessitate ciborum turba respiciebat egentium.
3 Cumque pecuniae ad consolandum [ed. Niv. et Frob., consulendum penuriae] non essent, vasa sacrata atque vela distraxit, et populi necessitati subvenit. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 583.]
4 Imperatoris igitur animum hoc commovit, et maxime quod Acacius contra Cyrillum noscitur machinatus. Sacram namque vestem quam famosissimus imperator Constantinus ad honorem Hierosolymorum Ecclesiae dederat Macario, illius civitatis pontifici, ut ea circumamictus, ministerium sacri baptismatis adimpleret (quoniam erat auro sericoque contexta), Cyrillum asserunt vendidisse, eamque vestem emisse quemdam Thymelicum saltatorem; et dum ea fuisset indutus, in ipsa saltatione cecidisse, atque contritum morti contraditum. [THEODORETUS, lib. II, cap. 27, p. 110.]
5 Hanc ergo causationem Acacius habens, Cyrillum episcopatu deposuit. Damnatos igitur episcopos ex urbe Constantinopolitana fugaverunt sectatores Acacii. Sibi autem consentientes, in depositionibus tamen illorum nolentes subscribere, cum essent numero decem, apud semetipsos interim habitare praeceperunt, et neque ministerio fungi, neque Ecclesias gubernare, quandiu subscriberent.
6 Et si non agerent poenitentiam intra menses sex, et omnibus placitis atque gestis in illo concilio praeberent scripto consensum, et ipsi deponerentur. Quo facto consentientes eis episcopi per singulas provincias alios ordinarunt. Cumque talia cogitassent, cunctis episcopis atque clericis scripserunt, ut haec observarent atque perficerent.
7 Ex hoc ergo non post multum tempus Macedonio succedit Eudoxius, Basilio Athanasius, Eleusio Eunomius, qui postea Eunomianae princeps fuit haereseos. Porro pro Eustathio Meletius Ecclesiae Sebastenae suscepit episcopatum. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 41, pag. 583.]
8 Lecta est etiam in Constantinopolitana urbe cum adiectione expositio fidei. Sed nos labyrinthum expositionum vix aliquando reperientes, eorum numerum quoque digerimus. [SOCRATES, lib. II, cap. 32. Edit. Christ. Vales. cap. 41, p. 154.]
Cassiodorus HOME

bav823.197 bav824.146 bnf1603.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik